

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 1
Post haec autem.[Beda in Esdram, tom. 2.]Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur:Post haec.[BEDA, ibid.]Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo aedificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta.[ID., ibid.]Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litterae remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.